Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 22: Versus 32

Deus Abraham,etc. Qui jam mortui erant, quando haec dicebat, ergo per hoc animas probat permanere post mortem: non enim diceretur Deus non exsistentium. Et sic introducitur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona vel mala gesserunt:Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.Per hoc probat aeternitatem animarum, et statim infert:Non est Deus mortuorum,etc., ut cum probaverit animas permanere post mortem, consequenter introduceretur etiam corporum resurrectio, quae cum animabus bona vel mala gesserunt.
(* Traductions européennes)